- ACANTHOS
- ACANTHOSGraece Α῎κανθος, seu Α᾿κανθῶν πόλις, Urbs Aegypti, non procul a Memphi, in eodem latere, Libyco videlicet ab arbore Aegypti celebri, quae ἄκανθος, h. e. Spina, nomen adepta, quod in eâ esset spinae Thebaicae ingens lucus. Stephanus, Α῎κανθος, Μέμφιδος ἀπέχουϚα ςαδίους τριακοσίους ἐίκοϚι καί δουτέρα, ἐν ᾗ τῆς ἀκάνθης τῆς ςθηβαῖκῆς ἄλσος εὐμέγεθες. Acanthus Memphi distans stadiis trecentis viginti et altera, in qua spinae Thebaicae silva ingens. Ubi alteram vocat, quia prima, quae ibi recensetur Urbium, hôc nomine in Thraciâ erat. Conferebat arbor haec, unde Urbi nomen, flores Coronariis et Medicis, in totum diversa ab Acaciâ, spinosâ et ipsâ arbore in eâdem Aegyptô nascente, quae sucum e foliis et fructu expressum dabat multi usus in Medicinâ, ut diximus. Vide Salmas. ad Solin. p. 532. et seqq. Fuit et herba ropiaria eius nominis, Paederos quoque dicta, de qua idem p. 535. 565. et 1128. Sed et limbus vestium, Acanthus dictus, occurrit apud Virgilium, Aen. l. 1. v. 653. ubi velamen croceô acanthô circumtextum, tunica est per extremitatem orae infimae limbum habens croceum, ad instar acanthi, flexibilis virgulti. Hinc Hesych. Α῎κανθος, πείραμμα ὑφας μένον,, etc. Vide eundem p. 300. et supra quoque in Aranthina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.